- LUA
- LUADea quaedam apud vett, a luendo, expiandoque nomen sortita, quae praeerat lustrationibus, et lustris. Vide Turneb. Adver s. l. 16. c. 20. et l. 23. c. 23. et l. 19. c. 11. Eius meminit A. Gell. l. 13. c. 22. cum ait in libris Sacerdotum Pop. Rom. scriptum esse, Luam Saturni, Salaciam Neptuni etc. Sic libri vetustissimi; In MS. quodam est Lacam, unde vett. Edd. omnes habent, Laciam, et sie scribi debere suspicatur Turneb. a Latio, quod a latebra et fuga Saturni nomen habuerit; ut eo nomine intelligatut Latii Dea, quae eadem cum Ope; quamvis alii sint, qui velint Laciam Saturni uxorem, fuisse ab illiciendo nomen consequutam. Rectius tamen idem Vit eruditus Luam hîc legi vult et Saturni vel uxorem vel filiam intelligi. Sane Luam matrem, Deam quae lucbat. h. e. purgabat, a Rom. cultam fuisse, ex Veterum monumentis constat:Unde et ei, ad lustrandam expiandamque hominum caedem ae. stragem, hostium arma spoliaque incendi solita fuisse, legimus apud Liv. l. 8. c. 1. cum ait: Armorum magna vis cum inter coesa corpora hostium, tum in castris inventa est. Ea Luae matri dare se Consul dixit. Idem l. 45. c. 33. de Paulo Cos. post macedoniam subactam: Edito ludicro omnis generis clypeisque oereis in naves impositis, coetera omnis genuris arma cumulata in ingentem acervum, precatus Martem Miner vamque Luamque matrem et coeteros Deos, quibus spolia hostium dicare ius fasque set, ipse Imp. face subditâ succendit: deinde cirumstantes Tribuni militum pro se quisque ignes coniecêrunt. Forsan Mater toties dicta est, quia Saturni uxor, unde et Deorum mater, quae alias Cybele, et Magna Deûm mater appellata. Vide Notas in loc. A. Gell. proef.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.